Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.1.1 | Cic. Fam. 11.1.3 (English) | >>Cic. Fam. 11.1.6 |
11.1.1
Qvo in statu simus cognoscite . heri vesperi apud me Hirtius fuit ; qua mente esset Antonius demonstravit , pessima scilicet et infidelissima . nam se neque mihi provinciam dare posse aiebat neque arbitrari tuto in urbe esse quemquam nostrum ; adeo esse militum concitatos animos et plebis . quod utrumque esse falsum puto vos animadvertere atque illud esse verum , quod Hirtius demonstrabat , timere eum ne , si mediocre auxilium dignitatis nostrae
habuissemus , nullae partes iis in re p . relinquerentur .
11.1.2
Cum a in his angustiis versarer , placitum est mihi ut postularem legationem liberam mihi reliquisque nostris , ut aliqua causa proficiscendi honesta quaereretur . haec se impetraturum
pollicitus est , nec tamen impetraturum confido ; tanta est hominum insolentia et nostri insectatio . ac si dederint quod petimus , tamen paulo post futurum puto ut hostes iudicemur aut aqua et igni nobis interdicatur .
11.1.3
'quid ergo a est ' inquis 'tui consili ?' dandus est locus fortunae ,
cedendum ex Italia , migrandum Rhodum aut aliquo terrarum arbitror . si melior casus fuerit , revertemur Romam ; si mediocris , in exsilio vivemus ; si pessimus , ad novissima
auxilia descendemus .
11.1.4
succurret fortasse hoc loco alicui vestrum cur novissimum tempus exspectemus potius quam nunc aliquid moliamur . quia ubi consistamus non habemus praeter Sex . Pompeium et Bassum Caecilium ; qui mihi videntur hoc nuntio de Caesare adlato firmiores futuri . satis tempore ad eos accedemus , ubi quid valeant scierimus . pro Cassio et te si quid me velitis recipere recipiam ; postulat enim hoc Hirtius ut faciam .
Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.]. | ||
<<Cic. Fam. 11.1.1 | Cic. Fam. 11.1.3 (English) | >>Cic. Fam. 11.1.6 |